BAEN vel BAHEN

BAEN vel BAHEN
BAEN vel BAHEN
in Glossis Isidori, Lamina est auri ab aure ad aurem, quâ familiares Regum utebantur. Ornamentum colli ex auro et gemmis, quod aliô nomine Torques potest dict. Iohanni de ianua et Mammotrecto, Ornamentum colli ex aureis annulis confectum. Reperitur vox apud Vulgatum Interpretem. 1 Maccab. c. 13. v. 37. Coronam auream et bainem, quam misistis, suscepimus. Aliae Editiones habem, Bahen; Graece βαίνην. Car. Macro corona hîc est aurum coronarium, ex A. Gellio l. 5. c. 6. Bahen vero Xenia, seu munera, quae Demetrio Regi, de Hebraeis triumphanti, Maccabaei miserant, ex Iosepho Ant. Iud. l. 13. c. 8. ubi habetur exemplar Epiltolae Dementrii Nicanoris, de qua in Macchab. loc. cit. cuius verba sunt ex Epistola eiusdem
Demetrii Sic nem pe Iosephus de Ionatha, Simonis fratre, pet literas a Demetrio accitô, Ille non intermissâ oppugnatione cum Sentoribus Populi et Sacerdotibus, aurtum et argentum, vestem aliaque Xenia deferens, venit ad Demetrium, et hâc munisicentiâ animum Regis mitigavit etc. Er inferius, Demetrii refert diploma, in quo inter alia haec erant: Remitto, quidquid solebant ante me Reges accipere, a sacrificantibus Hierosolymis, aliaque tributa, pro fructu terrae, atque arborum, praeterea salinarum vectigal et aurum coronarium, neque quicquam eorum exigetur in posierum. Et mox, Coronam auream et bahen, quam misistis, suscepimus, et parati sumus vobiscum facere pacem, etc. Sed et Cedrenus Baion vocat donum, Imperatori tribui solitum, de quo etiam Luitphrandus l. 3. c. 5. Vide quoque Ioh. Meursium in Gloss. Graeco-Barb. et plura hanc in rem, apud Macros Fratres in Hierolexico, in Bain, feu Bahen, et voce Fodrum. Verum vocem Interpretibus non intellectam pulchre evolvit Salmas. namque ἡ Βαΐνη, subintellige ῥάβδος, virga palmea est, signum olim victoriae. Unde 2 Maccab. c. 14. v. 4. φοῖνιξ, palma, diserte vocatur, προςάγων αὐτῷ ςτέφανον χρυσοῦν καὶ φοίνικα, h. e. την` βαΐνην, vel τὸ βαΐον, vel την` βαΐδα. In Historia Barlaami integre, de Theuda Mago, καὶ εἰςῆλθε ῥάβδον μὲν κατέχων βαΐνην, μηλωτην` δὲ περιεζωςμένος, Et ingressus est, virgam quidem tenens palmeam, melote vero cinctus. Nempe Βαῒ Aegyptiis ramus palmae, unde Graeci fecêre Βαὶς (a quo Βάϊν Graecos adiectivum) et βάϊον, quod primo itidem ῥάβδον φοίνικος, ramum palmae; apud recentiores postmodum Graecos donum erogationemque significare coepit: cuiusmodi munera quotannis ab Im peratore et Patriarcha, hebdomade, quae ante diem Palmarum est, populo distribuebantur, nomine βαῒων ab ipsa hebdomade acceptô, vide infra voce Roga. Quia vero post Lazari resuscitati festum Sabbathô huius hebdomadis celebratum, magnô pompae apparatu, ramis olivarum palmisque, in varias formas confictis, inque ramis appensis, diem Dominicam sollenni ritu colebant, a palmarum gestatione, Βαιοφόρον eam appellârunt, de qua infra dicemus. Plura apud Io. Meursium d. l. Leon. Allatium de Dominicis et Hebdomadibus Graecor. num. 20. Lud. de la Cerda Adversarior. Sacr. c. 124. n. 19. I. C. Suicerum Thes. Eccl. in voce Βάϊον, vide et supra Badius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”